Anonim
4 voix · Basso., Tenore., Alto., Soprano.
Chargement de la partition…
Incipit lamentatio Jeremie Prophetae, Aleph, Quomodo sedet sola civitas, plena populo, facta est quasi vidua Domina gentium, princeps provintiarum facta est sub tributo, Beth, plorans, ploravit in nocte et lacrymae ejus in maxillis ejus, non est, qui consoletur eam ex omnibus charis ejus, omnes, amici ejus, spreverunt eam, et facti sunt ei, inimici, Gimmel, migravit Judas propter afflictionem et multitudinem servitutis, habitavit inter gentes, nec invenit requiem, omnes persecutores ejus apprehenderunt eum inter angustias, Daleth, viae Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad Solemnitatem, omnes portae ejus destructae, Sacerdotes ejus gementes, virgines ejus squalidae, et ipsa oppressa amaritudine, He, facti sunt hostes ejus in capite, inimici ejus locupletati sunt, quia Dominus locutus est, super eam, propter multitudinem iniquitatum ejus, parvuli ejus ducti sunt in captivitatem, ante faciem tribulantis, Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.
Copyright 2022 Narodowy Instytut Fryderyka Chopina (https://polishscores.org) — License CC-BY-4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0)
Connectez-vous pour copier cette partition dans votre espace et l'annoter. La partition d'origine, elle, ne change jamais.